HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXIII: De Jesu baptizato

#Matth. III#Luc. III#quae omnia solet capere peccata

Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Tres fuerunt causae praecipuae cur baptizatus est Jesus a Joanne: ut baptismum Joannis approbaret; ut omnem humilitatem impleret, et implendam doceret; ut tactu sui corporis vim regenerativam conferret aquis, etsi forte non statim. De vi enim et institutione baptismi triplex est opinio, ut in Sententiis habetur. Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, id est tricesimum annum inceperat tredecim tantum diebus ejusdem anni peractis. Et secundum hoc vixit Jesus tantum triginta duobus annis, et dimidio; quia eadem die revoluto anno convertit aquam in vinum, et sequenti Pascha, id est in Pascha tricesimi primi anni, incarceratus est Joannes, et in Pascha sequenti, id est tricesimi secundi anni, decollatus est, et in tertio Paschate, id est tricesimi tertii anni, passus est Dominus, et ita vixit Dominus triginta duobus annis integris, et de trigesimo tertio quantum fluxit temporis a Natali usque ad Pascha, quod pro dimidio anno computatur. Chrysostomus tamen dixit eum jam complevisse tricesimum annum, in homilia decima in Matthaeum, sic dicens: Post triginta annos venit Jesus ad baptisma, legem veterem soluturus. Propterea usque ad hanc aetatemin legis observatione permansit, ne quis diceret, illum ideo legem solvisse, quia ea non potuisset adimplere. Et infra: Per triginta annos justitiam legis adimpleverat, et tunc venit ad baptisma Evangelium docturus, quasi cumulum cunctis observationibus legis imponens. Hoc tamen dixit Chrysostomus occasione illius verbi, quod dixit Dominus: Sic decet nos implere omnem justitiam. Et secundum hanc opinionem, vixit triginta tribus annis integris, et tantum de trigesimo quarto quantum est a Natali usque ad Pascha. Joannes autem prohibebat Jesum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me. Cur dixit se baptizandum Joannes, si in utero sanctificatus, et mundatus erat ab originali, vel saltem in circumcisione? Sed per se genus humanum intellexit, quasi dicat: Homo per te debet mundari. Vel quantum ad plenitudinem mundationis, se adhuc mundandum dixit, quia si jam mundatus, et per sanguinem Christi plenius erat mundandus, sicut quis accepta efficaci medicina, per causam curatus dicitur, per effectus plenitudinem curandus. Cui Jesus: Sine modo. Sic enim decet nos implere omnem justitiam, id est superabundantem humilitatem. Est enim debita humilitas, subdere se majori propter Deum; abundans, subdere se pari; superabundans, subdere se minori. Quasi dicat: Ideo modo subdo me tibi minori, ne dedignentur majores a minoribus baptizari, et regi. Quod intelligens Joannes consentit.